LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.157

lat cicero phi005 perseus lat2

OBTVDERVNT EIVS AVRIS TE SOCIVM PRAETORIS FVISSE. videsne hoc quam clarum sit et fuerit, cum etiam Timarchides hoc metuat? concedesne non hoc crimen nos in te confingere, sed iam pridem ad crimen aliquam defensionem libertum quaerere? libertus et accensus tuus, et tibi ac liberis tuis omnibus in rebus coniunctus ac proximus, ad Apronium scribit vulgo esse ab omnibus ita demonstratum Metello, tibi Apronium in decumis socium fuisse. FAC SCIAT IMPROBITATEM ARATORVM; IPSI SVDABVNT, Sl DI VOLVNT. Quod istuc, per deos immortalis, aut qua de causa excitatum esse dicamus in aratores tam infestum odium atque tantum? quantam iniuriam fecerunt Verri aratores ut eos etiam libertus et accensus eius tam irato animo ac litteris insequatur? neque ego huius fugitivi, iudices, vobis epistulam recitassem, nisi ut ex ea totius familiae praecepta et instituta et disciplinam cognosceretis. videtis ut moneat Apronium quibus rebus ac muneribus se insinuet in familiaritatem Metelli, Volteium corrumpat, scribas accensumque pretio deleniat. ea praecipit quae vidit, ea monet alienum hominem quae domi didicit ipse; verum in hoc errat uno, quod existimat easdem vias ad omnium familiaritates esse munitas.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable