LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.159

lat cicero phi005 perseus lat2

nam quod scribit Metelli filium puerum esse, vehementer errat; non enim ad omnis praetorum filios idem aditus sunt. O Timarchide, Metelli est filius in provincia non puer, sed adulescens pudens ac bonus, dignus illo loco ac nomine; vester iste puer praetextatus in provincia quem ad modum fuisset non dicerem si pueri esse illam culpam ac non patris existimarem. tune, cum te ac tuam vitam nosses, in Siciliam tecum grandem praetextatum filium ducebas, ut, etiamsi natura puerum a paternis vitiis atque a generis similitudine abduceret, consuetudo tamen eum et disciplina degenerare non sineret?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable