LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.163

lat cicero phi005 perseus lat2

verum huc longius quam voluntas fuit ab epistula Timarchidi digressa est oratio mea, qua recitata conclusurum me esse crimen decumanum dixeram; ex quo intellexistis innumerabilem frumenti numerum per triennium aversum ab re publica esse ereptumque aratoribus. sequitur ut de frumento empto vos, iudices, doceam, maximo atque impudentissimo furto; de quo dum certa et pauca et magna dicam breviter, attendite. frumentum emere in Sicilia debuit Verres ex senatus consulto et ex lege Terentia et Cassia frumentaria. emundi duo genera fuerunt, unum decumanum, alterum quod praeterea civitatibus aequaliter esset distributum; illius decumani tantum quantum ex primis decumis fuisset, huius imperati in annos singulos tritici mod. DCCC; pretium autem constitutum decumano in modios singulos HS III, imperato HS III S. ita in frumentum imperatum HS duodetriciens in annos singulos Verri decernebatur quod aratoribus solveret, in alteras decumas fere ad nonagiens. sic per triennium ad hanc frumenti emptionem Siciliensem prope centiens et viciens erogatum est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable