Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.164
lat cicero phi005 perseus lat2
hanc pecuniam tantam datam tibi ex aerario inopi atque exhausto, datam ad frumentum, hoc est ad necessitatem salutis et vitae, datam ut Siculis aratoribus, quibus tanta onera res publica imponeret, solveretur, abs te sic laceratam esse dico ut possim illud probare, si velim, omnem te hanc pecuniam domum tuam avertisse. etenim sic hanc rem totam administrasti ut hoc quod dico probari aequissimo iudici possit. sed ego habebo rationem auctoritatis meae; meminero quo animo, quo consilio ad causam publicam accesserim; non agam tecum accusatorie, nihil fingam, nihil cuiquam probari volo me dicente quod non ante mihimet ipsi probatum sit.