Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.167
lat cicero phi005 perseus lat2
admiratur et exspectat quidnam Vettius dicturus sit. nihil dicet ex tempore, nihil ex sua voluntate, nihil, cum utrumvis licuisse videatur. misit in Siciliam litteras ad Carpinatium, cum esset magister scripturae et sex publicorum, quas ego Syracusis apud Carpinatium in litterarum adlatarum libris, Romae in litterarum missarum apud magistrum L. Tullium, familiarem tuum, inveni; quibus ex litteris impudentiam faeneratoris, quaeso, cognoscite. LITTERAE MISSAE P. VETTI, P. SERVILI, C. ANTISTI MAGISTRORVM praesto se tibi ait futurum Vettius et observaturum quem ad modum rationes ad aerarium referas, ut, si hanc ex faenore pecuniam populo non rettuleris, reddas societati.