LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.168

lat cicero phi005 perseus lat2

possumus hoc teste, possumus P. Servili et C. Antisti magistrorum litteris, primorum hominum atque honestissimorum, possumus auctoritate societatis, cuius litteris utimur, quod dicimus obtinere, an aliqua firmiora aut graviora quaerenda sunt? Vettius, tuus familiarissimus, Vettius, tuus adfinis, cuius sororem habes in matrimonio, tuae frater uxoris, Vettius, frater tui quaestoris, testatur litteris impudentissimum tuum furtum certissimumque peculatum; nam quo alio nomine pecuniae publicae faeneratio est appellanda? RECITA RELIQVA. Scribam tuum dicit, Verres, huius perscriptorem faenerationis fuisse: ei quoque magistri minantur in litteris, et casu scribae tum duo magistri fuerunt cum Vettio. binas centesimas ab sese ablatas ferendum non putant, et recte non putant. quis enim hoc fecit umquam, quis denique conatus est facere aut posse fieri cogitavit, ut, cum senatus usura publicanos saepe iuvisset, magistratus a publicanis pecuniam pro usura auderet auferre? certe huic homini spes nulla salutis esset, si publicani, hoc est si equites Romani iudicarent:

Provenance