Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.170
lat cicero phi005 perseus lat2
et quoniam de illa faeneratione satis dictum est, nunc de hac tota pecunia aversa, quaeso, cognoscite. Siciliae civitates multae sunt, iudices, ornatae atque honestae, ex quibus in primis numeranda est civitas Halaesina; nullam enim reperietis aut officiis fideliorem aut copiis locupletiorem aut auctoritate graviorem. huic iste in annos singulos cum sexagena milia tritici modium imperavisset, pro tritico nummos abstulit, quanti erat in Sicilia triticum; quos de publico nummos acceperat, retinuit omnis. obstipui, iudices, cum hoc mihi primum Halaesae demonstravit in senatu Halaesinorum homo summo ingenio, summa prudentia, summa auctoritate praeditus, Halaesinus Aeneas, cui senatus dederat publicam causam ut mihi fratrique meo gratias ageret, et simul qui nos ea quae ad iudicium pertinerent doceret.