LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.172

lat cicero phi005 perseus lat2

quot vultis esse in uno furto peccatorum gradus, ut, si singulis insistere velim, progredi iste non possit? improbas frumentum Siculorum. quid? ipse quod mittis? peculiarem habes aliquam Siciliam quae tibi ex alio genere frumentum suppeditare possit? cum senatus decernit ut ematur in Sicilia frumentum, aut cum populus iubet, hoc, ut opinor, intellegit, ex Sicilia Siculum frumentum apportari oportere: tu cum civitatum Siciliae vulgo omne frumentum improbas, num ex Aegypto aut Syria frumentum Romam missurus es? improbas Halaesinum, Thermitanum, Cephaloeditanum, Amestratinum, Tyndaritanum, Herbitense, multarum praeterea civitatum! quid accidit tandem ut horum populorum agri frumentum eius modi te praetore ferrent,—quod numquam antea,—ut neque tibi neque populo Romano posset probari, praesertim cum ex isdem agris eiusdem anni frumentum ex decumis Romam mancipes advexissent? quid acciderat ut ex eodem horreo decumanum probaretur, emptum improbaretur? Dubiumne est quin ista omnis improbatio cogendae pecuniae causa nata sit?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable