Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.173
lat cicero phi005 perseus lat2
esto, improbas Halaesinum, habes ab alio populo quod probes: eme illud quod placet, missos fac eos quorum frumentum improbasti. sed ab iis quos repudias exigis tantum pecuniae quantum ad eum numerum frumenti satis sit quem ei civitati imperas emendum. in medimna singula video ex litteris publicis tibi Halaesinos HS quinos denos dedisse. ostendam ex tabulis locupletissimorum aratorum eodem tempore neminem in Sicilia pluris frumentum vendidisse. quae est ergo ista ratio aut quae potius amentia, frumentum improbare id quod ex eo loco sit ex quo senatus et populus Romanus emi voluerit, et ex eo acervo ex quo partem tu idem decumarum nomine probaris; deinde a civitatibus pecuniam ad emendum frumentum cogere, cum ex aerario acceperis? Vtrum enim te lex Terentia Siculorum pecunia frumentum emere an populi Romani pecunia frumentum a Siculis emere iussit? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable