LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.174

lat cicero phi005 perseus lat2

iam vero ab isto omnem illam ex aerario pecuniam, quam his oportuit civitatibus pro frumento dari, lucri factam videtis. accipis enim HS xv pro medimno; tanti enim est illo tempore medimnum; retines HS XXI; tanti enim est frumentum Siciliense ex lege aestimatum. quid interest utrum hoc feceris an frumentum Siciliense non improbaris, sed frumento probato et accepto pecuniam publicam tenueris omnem neque quicquam ulli dissolveris civitati? cum aestimatio legis eius modi sit ut ceteris temporibus tolerabilis Siculis, te praetore etiam grata esse debuerit. est enim modius lege HS IIIS aestimatus, fuit autem te praetore, ut tu in multis epistulis ad amicos tuos gloriaris, HS II. sed fuerit HS iis, quoniam tu tantum a civitatibus in modios singulos exegisti; cum, si solveres Siculis tantum quantum te populus Romanus iusserat, aratoribus fieri gratissimum posset, tu non modo eos accipere quod oportebat noluisti, sed etiam dare quod non debebant coegisti?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable