Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.175
lat cicero phi005 perseus lat2
atque haec ita gesta esse, iudices, cognoscite et ex litteris publicis civitatum et ex testimoniis publicis, in quibus nihil fictum, nihil ad tempus accommodatum intellegetis; omnia quae dicimus rationibus populorum non interpositis neque perturbatis neque repentinis, sed certis, institutis, ordine relata atque confecta sunt. recita. RATIONES HALAESINORVM. Cui pecuniam datam dicit? dic etiam clarius. VOLCATIO, TIMARCHIDI, MAEVIO. quid est, Verres? ne illam quidem tibi defensionem reliquam fecisti, mancipes in istis rebus esse versatos, mancipes frumentum improbasse, mancipes pretio cum civitatibus decidisse, et eosdem abs te illarum civitatum nomine pecunias abstulisse, deinde ipsos sibi frumentum coemisse, nihil haec ad te pertinere? mala mehercule ac misera defensio praetorem hoc dicere: 'ego frumentum neque attigi neque aspexi, mancipibus potestatem probandi improbandique permisi; mancipes a civitatibus pecunias extorserunt, ego autem, quam pecuniam populis dare debui, mancipibus dedi!' Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable