LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.176

lat cicero phi005 perseus lat2

mala est haec quidem, ut dixi, ac potius perdita maximorum peccatorum, huius autem iniquitatis et inertiae confessio, non defensio criminis; sed tamen hac ipsa tibi, si uti cupias, non licet; vetat te Volcatius, tuae tuorumque deliciae, mentionem mancipis facere; Timarchides autem, columen familiae vestrae, premit fauces defensionis tuae, cui simul et Volcatio pecunia a civitate numerata est; iam vero scriba tuus anulo aureo suo, quem ex his rebus invenit, ista te ratione uti non sinet. quid igitur est reliquum nisi uti fateare te Romam frumentum emptum Siculorum pecunia misisse publicam pecuniam domum tuam convertisse? O consuetudo peccandi, quantam habes iucunditatem improbis et audacibus, cum poena afuit et licentia consecuta est!

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable