Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.187
lat cicero phi005 perseus lat2
anulo est aureo scriba donatus, et ad eam donationem contio est advocata. quod erat os tuum, cum videbas in contione eos homines quorum ex bonis istum anulo aureo donabas, qui ipsi anulos aureos posuerant liberisque suis detraxerant, ut esset unde scriba tuus hoc tuum munus ac beneficium tueretur? quae porro praefatio tuae donationis fuit? illa scilicet vetus atque imperatoria, QVANDOQVE TV QVIDEM IN PROELIO, IN BELLO, IN RE MILITARI—cuius ne mentio quidem te praetore ulla facta est: an illa, QVANDOQVE TV NVLLA VMQVAM MIHI IN CVPIDITATE AC TVRPITVDINE DEFVISTI OMNIBVSQVE IN ISDEM FLAGITIIS MECVM ET IN LEGATIONE ET IN PRAETVRA ET HIC IN SICILIA VERSATVS ES, OB EAS RES TE, QVONIAM RE LOCVPLETAVI, HOC ANVLO AVREO DONO? vera haec fuisset oratio; neque enim iste anulus aureus abs te datus istum virum fortem, sed hominem locupletem esse declarat. ita eundem anulum ab alio datum testem virtutis duceremus, abs te donatum comitem pecuniae iudicamus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable