LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.189

lat cicero phi005 perseus lat2

hoc reprehendo, quod, cum in Sicilia HS binis tritici modius esset, ut istius epistula ad te missa declarat, summum HS ternis, id quod et testimoniis omnium et tabulis aratorum planum factum antea est, tum iste pro tritici modiis singulis ternos ab aratoribus denarios exegit; hoc crimen est, ut intellegas non ex aestimatione neque ex ternis denariis pendere crimen, sed ex coniunctione annonae atque aestimationis. etenim haec aestimatio nata est initio, iudices, non ex praetorum aut consulum, sed ex civitatum et aratorum commodo. nemo enim fuit initio tam impudens qui, cum frumentum deberetur, pecuniam posceret. certe hoc ab aratore primum est profectum, aut ab ea civitate cui imperabatur; cum aut frumentum vendidisset aut servare vellet aut in eum locum quo imperabatur portare nollet, petivit in benefici loco et gratiae ut sibi pro frumento quanti frumentum esset dare liceret. ex huiusce modi principio atque ex liberalitate et accommodatione magistratuum consuetudo aestimationis introducta est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable