Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.192
lat cicero phi005 perseus lat2
in Sicilia vero quid eius modi est? Henna mediterranea est maxime. coge ut ad aquam tibi, id quod summi iuris est, frumentum Hennenses admetiantur vel Phintiam vel Halaesam vel Catinam, loca inter se maxime diversa: eodem die quo iusseris deportabunt. tametsi ne vectura quidem est opus. nam totus quaestus hic, iudices, aestimationis ex annonae natus est varietate. hoc enim magistratus in provincia adsequi potest, ut ibi accipiat ubi est carissimum. ideo valet ista ratio aestimationis in Asia, valet in Hispania, valet in iis provinciis in quibus unum pretium frumento esse non solet: in Sicilia vero quid cuiusquam intererat quo loco daret? neque enim portandum erat, et, quo quisque vehere iussus esset, ibi tantidem frumentum emeret quanti domi vendidisset.