Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.194
lat cicero phi005 perseus lat2
improbum facinus, iudices, non ferendum, nemini lege concessum, sed fortasse adhuc in nullo etiam vindicatum! tamen ego hoc, quod ferri nego posse, Verri, iudices, concedo et largior. si ullo in loco eius provinciae frumentum tanti fuit quanti iste aestimavit, hoc crimen in istum reum valere oportere non arbitror. verum enim vero, cum esset HS binis aut etiam ternis quibusvis in locis provinciae, duodenos sestertios exegisti. si mihi tecum neque de annona neque de aestimatione tua potest esse controversia, quid sedes, quid exspectas, quid defendis? utrum tibi pecuniae coactae conciliatae videntur adversus leges, adversus rem publicam cum maxima sociorum iniuria, an vero id recte, ordine, e re publica, sine cuiusquam iniuria factum esse defendis? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable