LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.198

lat cicero phi005 perseus lat2

haec deerat iniuria et haec calamitas aratoribus te praetore qua reliquis fortunis omnibus everterentur. nam quid esse reliqui poterat ei qui per hanc iniuriam non modo fructum omnem amitteret, sed etiam omne instrumentum vendere cogeretur? quonam se verteret? ex quo fructu nummos quos tibi daret inveniret? decumarum nomine tantum erat ablatum quantum voluntas tulerat Aproni: pro alteris decumis emptoque frumento aut nihil datum aut tantum datum quantum reliqui scribae fecerant, aut ultro etiam, id quod didicistis, ablatum.cogantur etiam nummi ab aratore? quo modo, quo iure, quo exemplo? nam cum fructus diripiebantur aratorum atque omni lacerabantur iniuria, videbatur id perdere arator quod aratro ipse quaesisset, in quo elaborasset, quod agri segetesque extulissent;

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable