LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.208

lat cicero phi005 perseus lat2

placent vobis hominum mores? placet ita geri magistratus ut geruntur? placet socios sic tractari, quod restat, ut per haec tempora tractatos videtis? cur haec a me opera consumitur? quid sedetis? cur non in media oratione mea consurgitis atque disceditis? vultis autem istorum audacias ac libidines aliqua ex parte resecare? desinite dubitare utrum sit utilius propter multos improbos uni parcere, an unius improbi supplicio multorum improbitatem coercere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable