LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.213

lat cicero phi005 perseus lat2

an me ad M. Antoni aestimationem frumenti exactionemque pecuniae revocaturus es? 'ita,' inquit, 'ad Antoni'; hoc enim mihi significasse et adnuisse visus est. ex omnibus igitur populi Romani praetoribus, consulibus, imperatoribus M. Antonium delegisti, et eius unum improbissimum factum, quod imitarere! et hic utrum mini difficile est dicere an his existimare ita se in isto infinito imperio M. Antonium gessisse ut multo isti perniciosius sit dicere se ih re improbissima voluisse Antonium imitari quam si posset defendere nihil in vita se M. Antoni simile fecisse? homines in iudiciis ad crimen defendendum non quid fecerit quispiam proferre solent, sed quid probarit. Antonium, cum multa contra sociorum salutem, multa contra utilitatem provinciarum et faceret et cogitaret, in mediis eius iniuriis et cupiditatibus mors oppressit. tu mihi, quasi eius omnia facta atque consilia senatus, populus, iudices comprobarint, ita M. Antoni exemplo istius audaciam defendis?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable