LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.219

lat cicero phi005 perseus lat2

verum hoc quoque vobis remitto; neglegite praeterita, si vultis; sed ne reliquas spes turbetis atque omnis provincias evertatis, id providete, ne avaritiae, quae antehac occultis itineribus atque angustis uti solebat, auctoritate vestra viam patefaciatis inlustrem atque latam. nam si hoc probatis et si licere pecunias isto nomine capi iudicatis, certe hoc, quod adhuc nemo nisi improbissimus fecit, posthac nemo nisi stultissimus non faciet. improbi sunt qui pecunias contra leges cogunt, stulti qui quod licere iudicatum est praetermittunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable