LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.220

lat cicero phi005 perseus lat2

deinde, iudices, videte, quam infinitam sitis hominibus licentiam pecuniarum eripiendarum daturi. si, ternos denarios qui coegit erit absolutus, quaternos, quinos, denos denique aut vicenos coget alius. quae erit reprehensio? in quo primum iniuriae gradu resistere incipiet severitas iudicis? quotus erit iste denarius qui non sit ferendus, et in quo primum aestimationis iniquitas atque improbitas reprehendatur? non enim a vobis summa, sed genus aestimationis erit comprobatum, neque hoc potestis iudicare, ternis denariis aestimare licere, denis non licere. Vbi enim semel ab annonae ratione et ab aratorum voluntate res ad praetoris libidinem translata est, non est iam in lege neque in officio, sed in voluntate hominum atque avaritia positus modus aestimandi. quapropter, si vos semel in iudicando finem aequitatis et legis transieritis, scitote vos nullum ceteris in aestimando finem improbitatis et avaritiae reliquisse.

Provenance