Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.222
lat cicero phi005 perseus lat2
quam ob rem quid agis, Hortensi? consul es designatus, provinciam sortiturus es; de aestimatione frumenti cum dices, sic te audiemus quasi id quod ab isto recte factum esse defendes te facturum profiteare, et quasi quod isti licitum esse dices vehementer cupias tibi licere. atqui, si id licebit, nihil est quod putetis quemquam posthac commissurum ut de pecuniis repetundis condemnari possit. quantam enim quisque concupierit pecuniam, tantam licebit per cellae nomen aestimationis magnitudine consequatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable