Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.26
lat cicero phi005 perseus lat2
sic mihi persuadeo, iudices, tametsi omnia in istum hominem convenire putetis, tamen hoc vobis falsum videri. ego enim, cum hoc tota Sicilia diceret, tamen adfirmare non auderem, si haec edicta non ex ipsius tabulis totidem verbis recitare possem, sicuti faciam. da, quaeso, scribae, recitet ex codice professionem. recita. EDICTVM DE PROFESSIONE. negat me recitare totum; nam id significare nutu videtur. quid praetereo? an illud, ubi caves tamen Siculis et miseros respicis aratores? dicis enim te in decumanum, si plus abstulerit quam debitum sit, in octuplum iudicium daturum. nihil mihi placet praetermitti; recita hoc quoque quod postulat totum. recita. EDICTVM DE IVDICIO IN OCTVPLVM. Iudicio ut arator decumanum persequatur? miserum atque iniquum! ex agro homines traducis in forum, ab aratro ad subsellia, ab usu rerum rusticarum ad insolitam litem atque iudicium? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable