LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.34

lat cicero phi005 perseus lat2

erit tamen in aratores lenior quam videtur. nam qui in decumanos octupli iudicium se daturum edixit, idem habuit in edicto se in aratorem in quadruplum daturum. quis hunc audet dicere aratoribus infestum aut inimicum fuisse? quanto lenior est quam in publicanum! edixit ut, quod decumanus edidisset sibi dari oportere, id ab aratore magistratus Siculus exigeret. quid est reliqui iudici quod in aratorem dari possit? 'non malum est,' inquit, 'esse istam formidinem, ut, cum exactum sit ab aratore, tamen ne se commoveat reliquus metus iudici sit.' si iudicio vis a me exigere, remove Siculum magistratum: si hanc vim adhibes, quid opus est iudicio? quis porro erit quin malit decumanis tuis dare quod poposcerint, quam ab adseculis tuis quadruplo condemnari?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable