LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.35

lat cicero phi005 perseus lat2

illa vero praeclara est clausula edicti, quod omnium controversiarum quae essent inter aratorem et decumanum, si uter velit, edicit se recuperatores daturum. primum quae potest esse controversia, cum is qui petere debet aufert, et cum is non quantum debetur sed quantum commodum est aufert, ille autem unde ablatum est iudicio suum recuperare nullo modo potest? deinde in hoc homo luteus etiam callidus ac veterator esse vult, quod ita scribit, SI VTER VOLET, RECVPERATORES DABO. quam lepide se furari putat! Vtrique facit potestatem, sed utrum ita scripserit, 'si uter volet' an 'si decumanus volet,' nihil interest; arator enim tuos istos recuperatores numquam volet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable