LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.48

lat cicero phi005 perseus lat2

tu mihi etiam audes mentionem facere decumarum? tu in tanta improbitate, in tanta acerbitate, in tot ac tantis iniuriis, cum in arationibus et in earum rerum iure provincia Sicilia consistat, eversis funditus aratoribus, relictis agris, cum in provincia tam locuplete ac referta non modo rem sed ne spem quidem ullam reliquam cuiquam feceris, aliquid te populare putabis habere cum dices te pluris quam ceteros decumas vendidisse? quasi vero aut populus Romanus hoc voluerit aut senatus hoc tibi mandaverit, ut, cum omnis aratorum fortunas decumarum nomine eriperes, in posterum fructu illo commodoque rei frumentariae populum Romanum privares, deinde, si quam partem tuae praedae ad summam decumarum addidisses, bene de re publica, bene de populo Romano meritus viderere. atque perinde loquor quasi in eo sit iniquitas eius reprehendenda, quod propter gloriae cupiditatem, ut aliquos summa frumenti decumani vinceret, acerbiorem legem, duriora edicta interposuerit, omnium superiorum auctoritatem repudiarit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable