Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.49
lat cicero phi005 perseus lat2
Magno tu decumas vendidisti. quid? si doceo te non minus domum tuam avertisse quam Romam misisse decumarum nomine, quid habet populare oratio tua, cum ex provincia populi Romani aequam partem tu tibi sumpseris ac populo Romano miseris? quid? si duabus partibus doceo te amplius frumenti abstulisse quam populo Romano misisse, tamenne putamus patronum tuum in hoc crimine cerviculam iactaturum et populo se ac coronae daturum? haec vos antea, iudices, audistis, verum fortasse ita audistis ut auctorem rumorem haberetis sermonemque omnium. cognoscite nunc innumerabilem pecuniam frumentario nomine ereptam, ut simul illam quoque eius vocem improbam agnoscatis qui se uno quaestu decumarum omnia sua pericula redempturum esse dicebat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable