LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.53

lat cicero phi005 perseus lat2

etenim quoniam summam ac numerum iniuriarum vobis, iudices, non possum expromere, singillatim autem de unius cuiusque incommodo dicere infinitum est, genera ipsa iniuriarum, quaeso, cognoscite. Nympho est Centuripinus, homo gnavus et industrius, experientissimus ac diligentissimus arator. is cum arationes magnas conductas haberet, quod homines etiam locupletes, sicut ille est, in Sicilia facere consuerunt, easque magna impensa magnoque instrumento tueretur, tanta ab isto iniquitate oppressus est ut non modo arationes relinqueret, sed etiam ex Sicilia profugeret Romamque una cum multis ab isto eiectis veniret. fecit ut decumanus Nymphonem negaret ex edicto illo praeclaro, quod nullam ad aliam rem nisi ad huius modi quaestus pertinebat, numerum iugerum professum esse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable