Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.62
lat cicero phi005 perseus lat2
non mehercule haec quae loquor crederem, iudices, tametsi vulgo audieram, nisi mecum ipse senex, cum mihi atque huic voluntati accusationis meae lacrimans gratias ageret, summa cum auctoritate esset locutus. statuitur, ut dico, eques Romanus annos prope Lxxxx natus in Aproni convivio, cum interea Apronius caput atque os suum unguento confricaret. 'quid est, Lolli?' inquit; 'tu nisi malo coactus recte facere nescis?' homo quid ageret, taceret responderet, quid faceret denique illa aetate et auctoritate praeditus nesciebat. Apronius interea cenam ac pocula poscebat; servi autem eius, qui et moribus isdem essent quibus dominus et eodem genere ac loco nati, praeter oculos Lolli haec omnia ferebant. ridere convivae, cachinnare ipse Apronius, nisi forte existimatis eum in vino ac ludo non risisse qui nunc in periculo atque exitio suo risum tenere non possit. ne multa, iudices: his contumeliis scitote Q. Lollium coactum ad Aproni leges condicionesque venisse.