LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.69

lat cicero phi005 perseus lat2

ingerebat iste Artemidorum Cornelium medicum et Tlepolemum Cornelium pictorem et eius modi recuperatores, quorum civis Romanus nemo erat, sed Graeci sacrilegi iam pridem improbi, repente Cornelii. videbant Agyrinenses, quicquid ad eos recuperatores Apronius attulisset, illum perfacile probaturum: condemnari cum istius invidia infamiaque malebant quam ad eius condiciones pactionesque accedere. quaerebant quae in verba recuperatores daret. respondebat, Sl PARERET ADVERSVS EDICTVM FECISSE; qua in re in iudicio dicturum esse aiebat. iniquissimis verbis, improbissimis recuperatoribus conflictari malebant quam quicquam cum isto sua voluntate decidere. summittebat iste Timarchidem qui moneret eos, si saperent, ut transigerent. pernegabant. 'quid ergo? in singulos HS quinquagenis milibus damnari mavultis?' Malle dicebant. tum iste clare omnibus audientibus, 'qui damnatus erit,' inquit, 'virgis ad necem caedetur.' hic illi flentes rogare atque orare coeperunt ut sibi suas segetes fructusque omnis arationesque vacuas Apronio tradere liceret, ut ipsi sine ignominia molestiaque discederent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable