LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.76

lat cicero phi005 perseus lat2

anno secundo cum emisset Apronius decumas tritici modium XXVDCCC et ipse Herbitam cum illa sua praedonum copia manuque venisset, populus publice coactus est ei conferre lucri tritici modium XXI et accessionis HS oo oo. de accessione dubito an Apronio ipsi data sit merces operae atque impudentiae: de tritici quidem numero tanto quis potest dubitare quin ad istum praedonem frumentarium sicut Agyrinense frumentum pervenerit?anno tertio vero in hoc agro consuetudine usus est regia. solere aiunt reges barbaros Persarum ac Syrorum pluris uxores habere, his autem uxoribus civitates attribuere hoc modo: haec civitas mulieri in redimiculum praebeat, haec in collum, haec in crinis. ita populos habent universos non solum conscios libidinis suae, verum etiam administros.

Provenance