Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.77
lat cicero phi005 perseus lat2
eandem istius, qui se regem Siculorum esse dicebat, licentiam libidinemque fuisse cognoscite. Aeschrionis Syracusani uxor est Pipa, cuius nomen istius nequitia tota Sicilia pervulgatum est; de qua muliere versus plurimi supra tribunal et supra praetoris caput scribebantur. hic Aeschrio, Pipae vir adumbratus, in Herbitensibus decumis novus instituitur publicanus. Herbitenses cum viderent, si ad Aeschrionem pretium resedisset, se ad arbitrium libidinosissimae mulieris spoliatum iri, liciti sunt usque adeo quoad se efficere posse arbitrabantur. supra adiecit Aeschrio; neque enim metuebat, ne praetore Verre decumana mulier damno adfici posset. addicitur medimnum VIIIC, dimidio fere pluris quam superiore anno. aratores funditus evertebantur, et eo magis quod iam superioribus annis adflicti erant ac paene perditi. intellexit iste ita magno venisse ut amplius ab Herbitensibus exprimi non posset: demit de capite medimna DC, iubet in tabulas pro medimnum VIIIC referri VIID. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable