LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.79

lat cicero phi005 perseus lat2

transactum putabant Herbitenses, cum iste, 'quid? de hordeo,' inquit, 'et de Docimo, amiculo meo, quid cogitatis?' atque hoc agebat in cubiculo, iudices, atque in lecto suo. negabant illi quicquam sibi esse mandatum. 'non audio: numerate HS. xll.' quid facerent miseri, aut quid recusarent? praesertim cum in lecto decumanae mulieris vestigia viderent recentia, quibus illum inflammari ad perseverandum intellegebant. ita civitas una sociorum atque amicorum duabus deterrimis mulierculis Verre praetore vectigalis fuit. atque ego nunc eum frumenti numerum et eas pecunias publice decumanis ab Herbitensibus datas esse dico; quo illi frumento et quibus pecuniis tamen ab decumanorum iniuriis civis suos non redemerunt. perditis enim iam et direptis aratorum bonis, haec decumanis merces dabatur ut aliquando ex eorum agris atque ex urbibus abirent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable