Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.82
lat cicero phi005 perseus lat2
illum viris fortissimis iudicarunt patres conscripti remittere de summa non potuisse: te mulieri deterrimae recte remisisse senatores iudicabunt? ille, de quo legem populus Romanus iusserat ut ipsius voluntas ei posset esse pro lege, tamen in hoc uno genere veterum religione legum reprehenditur: tu, qui omnibus legibus implicatus tenebare, libidinem tibi tuam pro lege esse voluisti? in illo reprehenditur, quod ex ea pecunia remiserit quam ipse quaesierat: tibi concedetur, qui de capite vectigalium populi Romani remisisti? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable