Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.86
lat cicero phi005 perseus lat2
quid vero? a Tissensibus, perparva ac tenui civitate, sed aratoribus laboriosissimis frugalissimisque hominibus, nonne plus lucri nomine eripitur quam quantum omnino frumenti exararant? ad quos tu decumanum Diognetum Venerium misisti, novum genus publicani. cur hoc auctore non Romae quoque servi publici ad vectigalia accedunt? anno secundo Tissenses HS xxi lucri dare coguntur inviti; tertio anno xii mod. tritici lucri Diogneto Venerio dare coacti sunt. hic Diognetus, qui ex publicis vectigalibus tanta lucra facit, vicarium nullum habet, nihil omnino peculi. vos etiam nunc dubitate, si potestis, utrum tantum numerum tritici Venerius apparitor istius sibi acceperit an huic exegerit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable