LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.90

lat cicero phi005 perseus lat2

Petrini, cum eorum decumae magno addictae essent, tamen invitissimi P. Naevio Turpioni, homini improbissimo, qui iniuriarum Sacerdote praetore damnatus est, HS lii dare coacti sunt. itane dissolute decumas vendidisti ut, cum esset medimnum HS xv, venissent autem decumae medimnum III, hoc est HS xxxxv, lucri decumano HS r.ll darentur? at permagno decumas eius agri vendidisti. videlicet gloriatur non Turpioni lucrum datum esse, sed Petrinis pecuniam ereptam.

Provenance