LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.99

lat cicero phi005 perseus lat2

Thermitani miserunt qui decumas emerent agri sui. Magni sua putabant interesse publice potius quamvis magno emi quam in aliquem istius emissarium inciderent. adpositus erat Venuleius quidam qui emeret. is liceri non destitit; illi quoad videbatur ferri aliquo modo posse contenderunt; postremo liceri destiterunt. addicitur Venuleio tritici medimnum VIII milibus. legatus Posidorus renuntiat. cum omnibus hoc intolerandum videretur, tamen Venuleio dantur, ne accedat, tritici mod. vll et praeterea HS II: ex quo facile apparet quae merces decumani, quae praetoris praeda esse videatur. cedo Thermitanorum mihi litteras et testimonium. TABVLAE THERMITANORVM ET TESTIMONIVM.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable