LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.4.113

lat cicero phi005 perseus lat2

Audistis Theodorum et Numenium et Nicasionem, legatos Hennensis, publice dicere sese a suis civibus haec habere mandata, ut ad Verrem adirent et eum simulacrum Cereris et victoriae reposcerent; id si impetrassent, tum ut morem veterem Hennensium conservarent, publice in eum, tametsi vexasset Siciliam, tamen, quoniam haec a maioribus instituta accepissent, testimonium ne quod dicerent; sin autem ea non reddidisset, tum ut in iudicio adessent, tum ut de eius iniuriis iudices docerent, sed maxime de religione quererentur. quas illorum querimonias nolite, per deos immortalis, aspernari, nolite contemnere ac neglegere, iudices! aguntur iniuriae sociorum, agitur vis legum, agitur existimatio veritasque iudiciorum. quae sunt omnia permagna, verum illud maximum: tanta religione obstricta tota provincia est, tanta superstitio ex istius facto mentis omnium Siculorum occupavit ut quaecumque accidant publice privatimque incommoda propter eam causam sceleris istius evenire videantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable