Passage
Cicero, In C. Verrem 2.4.12
lat cicero phi005 perseus lat2
'sunt ista; verum tamen abducuntur homines non numquam etiam ab institutis suis magnitudine pecuniae.' videamus quanta ista pecunia fuerit quae potuerit Heium, hominem maxime locupletem, minime avarum, ab humanitate, a pietate, ab religione deducere. ita iussisti, opinor, ipsum in tabulas referre: 'haec omnia signa Praxiteli, Myronis, Polycliti HS sex milibus quingentis Verri vendita.' sic rettulit. recita. ex TABVLIS. iuvat me haec praeclara nomina artificum, quae isti ad caelum ferunt, Verris aestimatione sic concidisse. Cupidinem Praxiteli HS MDC! profecto hinc natum est, 'malo emere quam rogare.'