Passage
Cicero, In C. Verrem 2.4.147
lat cicero phi005 perseus lat2
cum ad praetorem in ius adissemus, excogitat sane acute quid decernat; nam ante quam verbum facerem, de sella surrexit atque abiit. itaque tum de foro, cum iam advesperasceret, discessimus. postridie mane ab eo postulo ut Syracusanis liceret senatus consultum, quod pridie fecissent, mihi reddere. ille enim vero negat et ait in-, dignum facinus esse quod ego in senatu Graeco verba fecissem; quod quidem apud Graecos Graece locutus essem, id ferri nullo modo posse. respondi homini ut potui, ut debui, ut volui. cum multa tum etiam hoc me memini dicere, facile esse perspicuum quantum inter hunc et illum Numidicum, verum ac germanum Metellum, interesset; illum noluisse sua laudatione iuvare L. Lucullum, sororis virum, quicum optime convenisset, hunc homini alienissimo a civitatibus laudationes per vim et metum comparare. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable