LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.4.148

lat cicero phi005 perseus lat2

quod ubi intellexi, multum apud illum recentis nuntios, multum tabellas non commendaticias sed tributarias valuisse, admonitu ipsorum Syracusanorum impetum in eas tabulas facio in quibus senatus consultum perscripserant. ecce autem nova turba atque rixa, ne tamen istum omnino Syracusis sine amicis, sine hospitibus, plane nudum esse ac desertum putetis! retinere incipit tabulas Theomnastus quidam, homo ridicule insanus, quem Syracusani Theoractum vocant; qui illic eius modi est ut eum pueri sectentur, ut omnes cum loqui coepit inrideant. huius s tamen insania, quae ridicula est aliis, mihi tum molesta sane fuit; nam cum spumas ageret in ore, oculis arderet, voce maxima vim me sibi adferre clamaret, copulati in ius pervenimus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable