LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.4.149

lat cicero phi005 perseus lat2

hic ego postulare coepi ut mihi tabulas obsignare ac deportare liceret; ille contra dicere, negare esse illud senatus consultum in quo praetor appellatus esset, negare id mihi tradi oportere. ego legem recitare, omnium mihi tabularum et litterarum fieri potestatem; ille furiosus urgere nihil ad se nostras leges pertinere. praetor intellegens negare sibi placere, quod senatus consultum ratum esse non deberet, id me Romam deportare. quid multa? nisi vehementius homini minatus essem, nisi legis sanctionem poenamque recitassem, tabularum mihi potestas facta non esset. ille autem insanus, qui pro isto vehementissime contra me declamasset, postquam non impetravit, credo, ut in gratiam mecum rediret, libellum mihi dat in quo istius furta Syracusana perscripta erant, quae ego antea iam ab aliis cognoram et acceperam.

Provenance