LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.4.18

lat cicero phi005 perseus lat2

ecqui pudor est, ecquae religio, Verres, ecqui metus? habitasti apud Heium Messanae, res illum divinas apud eos deos in suo sacrario prope cotidiano facere vidisti; non movetur pecunia, denique quae ornamenti causa fuerunt non requirit; tibi habe Canephoros, deorum simulacra restitue. quae quia dixit, quia tempore dato modeste apud vos socius amicusque populi Romani questus est, quia religioni suae non modo in dis patriis repetendis sed etiam in ipso testimonio ac iure iurando proximus fuit, hominem missum ab isto scitote esse Messanam de legatis unum,—illum ipsum qui navi istius aedificandae publice praefuit,—qui a senatu peteret ut Heius adficeretur ignominia.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable