LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.4.19

lat cicero phi005 perseus lat2

homo amentissime, quid putasti? impetraturum te? quanti is a civibus suis fieret, quanti auctoritas eius haberetur ignorabas? verum fac te impetravisse, fac aliquid gravius in Heium statuisse Mamertinos: quantam putas auctoritatem laudationis eorum futuram, si in eum quem constet verum pro testimonio dixisse poenam constituerint? tametsi quae est ista laudatio, cum laudator interrogatus laedat necesse est? quid? isti laudatores tui nonne testes mei sunt? Heius est laudator: laesit gravissime. producam ceteros: reticebunt quae poterunt libenter, dicent quae necesse erit ingratiis. negent isti onerariam navem maximam aedificatam esse Messanae? negent, si possunt. negent ei navi faciundae senatorem Mamertinum publice praefuisse? Vtinam negent! sunt etiam cetera; quae malo integra reservare, ut quam minimum dem illis temporis ad meditandum confirmandumque periurium.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable