LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.4.2

lat cicero phi005 perseus lat2

Magnum videor dicere: attendite etiam quem ad modum dicam. non enim verbi neque criminis augendi causa complector omnia: cum dico nihil istum eius modi rerum in tota provincia reliquisse, Latine me scitote, non accusatorie loqui. etiam planius: nihil in aedibus cuiusquam, ne in hospitis quidem, nihil in locis communibus, ne in fanis quidem, nihil apud Siculum, nihil apud civem Romanum, denique nihil istum, quod ad oculos animumque acciderit, neque privati neque publici neque profani neque sacri tota in Sicilia reliquisse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable