LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.4.25

lat cicero phi005 perseus lat2

ecqua civitas est, non modo in provinciis nostris verum in ultimis nationibus, aut tam potens aut tam libera aut etiam tam immanis ac barbara, rex denique ecquis est qui senatorem populi Romani tecto ac domo non invitet? qui honos non homini solum habetur, sed primum populo Romano, cuius beneficio nos in hunc ordinem venimus, deinde ordinis auctoritati, quae nisi gravis erit apud socios et exteras nationes, ubi erit imperi nomen et dignitas? Mamertini me publice non invitarunt. me cum dico, leve est: senatorem populi Romani si non invitarunt, honorem debitum detraxerunt non homini sed ordini. nam ipsi Tullio patebat domus locupletissima et amplissima Cn. Pompei basilisci, quo, etiamsi esset invitatus a vobis, tamen devertisset; erat etiam Percenniorum, qui nunc item Pompeii sunt, domus honestissima, quo Lucius frater meus summa illorum voluntate devertit. senator populi Romani, quod in vobis fuit, in vestro oppido iacuit et pernoctavit in publico. nulla hoc civitas umquam alia commisit. 'Amicum enim nostrum in iudicium vocabas.' tu quid ego privatim negoti geram interpretabere imminuendo honore senatorio?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable