Passage
Cicero, In C. Verrem 2.4.27
lat cicero phi005 perseus lat2
verum haec emisse te dicis. quid? illa Attalica tota Sicilia nominata ab eodem Heio emere oblitus es? licuit eodem modo ut signa. quid enim actum est? an litteris pepercisti? verum hominem amentem hoc fugit: minus clarum putavit fore quod de armario quam quod de sacrario esset ablatum. at quo modo abstulit? non possum dicere planius quam ipse apud vos dixit Heius. cum quaesissem num quid aliud de bonis eius pervenisset ad Verrem, respondit istum ad se misisse ut sibi mitteret Agrigentum peripetasmata. quaesivi misisset ne ; respondit, id quod necesse erat, se dicto audientem fuisse praetori, misisse. rogavi pervenissentne Agrigentum; dixit pervenisse. quaesivi quem ad modum revertissent; negavit adhuc revertisse. risus populi atque admiratio omnium vestrum facta est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable