LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.4.35

lat cicero phi005 perseus lat2

verum ut Lilybaeum, unde digressa est oratio, revertamur, Diocles est, Pamphili gener, illius a quo hydria ablata est, Popilius cognomine. ab hoc abaci vasa omnia, ut exposita fuerunt, abstulit. dicat se licet emisse; etenim hic propter magnitudinem furti sunt, ut opinor, litterae factae. iussit Timarchidem aestimare argentum, quo modo qui umquam tenuissime in donationem histrionum aestimavit. tametsi iam dudum ego erro qui tam multa de tuis emptionibus verba faciam, et quaeram utrum emeris necne et quo modo et quanti emeris, quod verbo transigere possum. ede mihi scriptum quid argenti in provincia Sicilia pararis, unde quidque aut quanti emeris.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable