LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.4.43

lat cicero phi005 perseus lat2

imprudens huc incidi, iudices; emit enim, non abstulit; nollem dixisse; iactabit se et in his equitabit eculeis. 'emi, pecuniam solvi.' credo. 'etiam tabulae proferentur.' est tanti; cedo tabulas. dilue sane crimen hoc Calidianum, dum ego tabulas aspicere possim. verum tamen quid erat quod Calidius Romae quereretur se, cum tot annos in Sicilia negotiaretur, a te solo ita esse contemptum, ita despectum ut etiam una cum ceteris Siculis despoliaretur, si emeras? quid erat quod confirmabat se abs te argentum esse repetiturum, si id tibi sua voluntate vendiderat? tu porro posses facere ut Cn. Calidio non redderes? praesertim cum is L. Sisenna, defensore tuo, tam familiariter uteretur, et cum ceteris familiaribus Sisennae reddidisses.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable