LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.4.47

lat cicero phi005 perseus lat2

dixi, iudices, multa fuisse fere apud omnis Siculos: ego idem confirmo nunc ne unum quidem esse. quid hoc est? quod hoc monstrum, quod prodigium in provinciam misimus? nonne vobis id egisse videtur ut non unius libidinem, non suos oculos, sed omnium cupidissimorum insanias, cum Romam revertisset, expleret? qui simul atque in oppidum quodpiam venerat, immittebantur illi continuo Cibyratici canes, qui investigabant et perscrutabantur omnia. si quod erat grande vas et maius opus inventum, laeti adferebant; si minus eius modi quidpiam venari potuerant, illa quidem certe pro lepusculis capiebantur, patellae, paterae, turibula.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable